65
36
THADD. HAGECII
& fluminibus à vento: deinde etiam calor inter¬
nus vtriusque substantiae, is efficit, vt & faecesi¬
psam Cereuisiam in minimas partes atterant com¬
minuantque, & vicissim ab ea confringantur: ex
qua confractione & motu violento ampullas &
spumas generari necesse est. Quae quidem ali¬
quando durant cum ipsa Cereuisia, interdum ve¬
citissimè dissipantur & euanescunt. Cuius cau¬
sa est ipsa faecum & Cereuisiae substantia. Quo
enim rassior & glutinosior substantia Cereui¬
siae fuerit, pariter & faecum, eo etiam spuma du¬
rabilior fit: quod si tenuis fuerit, citò & facilè
soluitur; sicut apparet in aqua pura & tenui. Hęc
enim etiamsi à calore ignis bullas & spumam sus¬
ceperit, tamen citissimè dispereunt. Hinc fit, ut
bonitatem & durabilitatem Cereuisiae nostra¬
tes homines etiam ex ipsa spumae perseuerantia
metiantur; vt pote, quae firmissimum signum sit
caloris natiui sufficientis, in quo aër ille & spiri¬
tus, spumae productiuus, continetur: ac tandem
etiam ipsa Cereuisia manet in suo esse, expers
omnis corruptionis. Sed si acciderit, quòd Cere¬
uisiae calor fuerit diminutus, & spiritus exhausti,
vel exhalatione consumpti, tum Cereuisia fit sub¬
tilior, & veluti aquea substantia relinquitur; quae
tandem etiam facilius corruptioni fit obnoxia.
Haec de praeparatione Cereuisiae, causarumque
circa illam consideratione sufficiant. Pleniora
& exactiora dabunt alij, excitati vel mea ista ru¬
di delineatione, vel etiam erroribus in ea com¬
missis.
De se