65
37
DE CERVISIA OPVSC.
De secundariae Cereuisiae praeparatione, ru¬
sticorum potu, (qui ex quisquiliis polentaceis
post primam Cereuisiae cocturam relictis con¬
ficitur) non est necesse, vt inaniter de ea verba
profundam. Est enim eadem prorsus forma prae¬
parationis, vt primae: neque differt ab ea, nisi quòd
haec dilutior sit; nec ita succulenta, vt illa.
De Cereuisiarum differentiis.
CAP. XI.
DIFFERENTIAE Cereuisiarum plurimae col¬
ligi possunt; sed non est necessarium, mi¬
nimas quasque persequi: quando primas
& praecipuas indicauerimus, reliquae nullo ne¬
gocio intelligi poterunt. Differunt igitur pri¬
mùm inter se materia. Nam aliae ex solo tritico,
aliae ex solo hordeo, aliae ex vtrisque simul certa
ratione mixtis & temperatis praeparantur.
Differunt item plurimùm parandi ratione & co¬
ctura. Nam aliae hoc vel illo modo, breuius item
aut longius tempus cocturae exposcunt; ac quae
citò percoquuntur, minus durare solent: quae
verò diutius, durabiliores esse consueuerunt; nec
tam facilè, vt illae, acescunt corrumpunturque.
Praeterea differunt conficiendi tempore; cum
aliae quouis anni tempore; vt triticea nostra, die¬
bus quibusuis per integrum annum parantur:
liae, vt hordeacea, certo & delecto tempore; ni¬
mirum hyberno, & sub veris initium: quidam,
vt Opauienses, semel tantum in anno, & mense
C 3