38
THADD.
HAGECII
Martio
suam
ex
hordeo
conficiunt
Cereuisiam,
&
ab
eo
Martianam
vocant;
qua
incolae
eius
Ducatus
vice
medicamenti
vtuntur,
vbi
se
malè
affectos
sentiunt;
&
propterea
medicinae
non
magnus
apud
eos
vsus
est.
Ea
Cereuisia
libera¬
lius
pota
verè
Martios
efficit.
Huic
persimilis
est
Iglauiensis
in
Morauia,
&
multae
aliae,
quae
in
Re¬
gno
Bohemiae
conficiuntur;
inter
quas
princi¬
pem
locum
tenet
Zacensis,
masculus
vocata:
eò
quòd
aliis
collata
verè
masculescere
videtur.
Proximum
ab
hac
locum
sibi
vendicat
Raconi¬
censis;
inde
Slanensis;
&
tertiò
Rokyzanensis.
Postremò
loco
reponi
possunt
aliae,
his
similes,
vbicunque
illęparantur.
Sed
non
est
silentio
praetereunda
illa
Cereuisia
hordeacea,
quae
o¬
lim
Pragae
à
Collegis
domus
Caroli
quarti
pa¬
tris
patriae
meritiss.
&
alicubi
in
monasteriis
&
Xenodochiis
veteri
consuetudine
parabatur,
&
Conuentum,
(si
non
erro)
à
Coenobiis
&
Colle¬
giis
nomine
tracto,
vocabatur:
neque
ita
diu
est,
ex
quo
vsus
illius
rarior
esse
coepit:
imò
iam
pro¬
pemodum
nomen
cum
re
periisse
videtur
ob
an¬
nonae,
lupuli,
lignorum,
&
rerum
penè
omnium
summam
difficultatem;
quae,
collatione
facta
huius
temporis
ad
superiora,
decupli,
ne
quid
dicam
amplius,
precium
excedunt.
Hinc
fit,
vt
huius
quoque
Ceruisiae
vsus
propemodum
in¬
terciderit:
sicubi
verò
paratur,
plurimum
à
pri¬
stina
illa
Ceruisiarum
bonitate
salubritateque
receditur
degeneraturque:
ac
fit,
vt
potius
ad
pa¬
nificia,
quàm
ad
Ceruisiae
cocturam
frumentum
con