65
42
THADD. HAGECII
lam habere conuenientiam. Inconsideratè igi¬
tur faciunt, qui vires & facultates Zythi vete¬
rum nostrae Ceruisiae attribuunt, ac violenter
attrahunt: imò ipsi veritati magnopere fiunt
iniurij. Si quis aquae hordeaceae vires tribueret
Cremori ptisanae in iure pulli excocto, illum
certè rei Medicae ignarum diceremus. Minus
rectè etiam iudicare dico, quòd nostram Cer¬
uisiam, quemadmodum Zythum, ex putredine fieri
existimant: quasi polentae illa praeparatio idem
sit, quod putrefactio. Quod haud scio, an con¬
cedi possit, si naturam putrefactionis exactè
examinare velimus. Dixerim ego alterationem
potius, aut sopitarum in grano virium excitati¬
onem. Manet enim subiectum, non corrumpi¬
tur. Sed esto; fuerit leuis quaedam frumenti pu¬
trefactio, aut modus, seu via ad putredinem, quo¬
modo Medici accipere consueuerunt, cum di¬
cunt; febres ex humorum putredine accendi,
cum nondum putredo sit, sed fiat: non tamen
necessario inde sequi videtur; coctam ex eo Cer¬
uisiam praui succi esse. An non ipsum granum
frumenti terrae mandatum, & initio putrefa¬
ctum corruptumque, alia aequè laudabilia, &
praestantia producitur. Similiter, si quis polen¬
tae veteris confectionem considerauerit, an non
illius etiam quaedam putrefactio esse videtur:
nullus tamen veterum eam ob rem polentam
praui succi esse dicere ausus est. Quid, quod ne¬
que ptisana tantopere celebrata ab autoribus,
& multa alia vindicare se poterunt ab ea asper¬
gine