193
DE AVRO POCVLEN.
25
menta quidem sunt, id est, agendi vim
nullam actu possident. Quid quod ali¬
menta etiam, similia nobis actu non sunt,
sed potentia duntaxat? (Potentiam in¬
telligimus propinquam, quae ab uno
gente ad actum deduci potest.) Nam
qualitatibus tum naturalibus & pro¬
prijs, tum adventitijs dissimilia sunt,
priusquam evicta fuerint. Quòd si talia
non essent, nulla inter ipsa & nos actio
foret: quae inter contraria solum cerni¬
tur: non inter similia. Cuius rei causa in
omni actione, quod patitur, etiam age¬
re aliquid asserimus. Quae tametsi ita
habent, nihilominus alimenta pati, me¬
dicamenta agere, quae mediam naturam
sortita sunt, tum agere, tùm pari rectè af¬
firmamus. In causa est, quod ciborum
ctio brevis, & calori concoquenti leviter
resistens, nullam corpori notabilem mu¬
tationem adfert: si modò nulla sint ac¬
cidentali qualitate imbuti. medicamen¬
ta etiam licet à nobis calefiant, solvan¬
tur, extenuentur, in vapores vertantur,
agere tamen dicuntur, quia in succum
familiarem permutari nequeunt: ac in¬
b 5
Cur, quod
patitur.
tiam agat.