485
PRINCIPALES. 87
Quia quod incipit generare per digestionem debet complere
istud per digestionem, quia idem agens disponit ad formam
& dat formam. hoc autem est natura siue sola siue auxi¬
liata per artem. Non autem est necesse quòd in eodem loco,
& maxime in mineralibus liquabilibus ut patuit. Nonne ui¬
demus plumbum & aurum & metalla omnia. generari in
mineris à natura ex suis principijs quae sunt sulphur & ar¬
gentum uiuum? Sed necesse est primo congelationem istorum
principiorum adinuicem fieri ad generationem omnium me¬
tallorum taliter, ut fiat ex eis quaedam natura media, quae
sit sicut uia & transitus à mollicie argenti uiui ad duriciem.
metallorum malleabilem. Haec autem media natura sic coa¬
gulata & non depurata est, ex qua propter diuersam dige¬
stionem & diuersam habitudinem & proportionem miscibi¬
lium in quanto, quali, loco, & tempore, generatur omne me¬
tallum diuersum propter finem diuersum, qui fines omnes
ordinantur & terminantur ad unum in natura scilicet ad
aurum. Ars ergo uolens sequi naturam ad talem finem in¬
quirit, & inuenit haec principia congelata à natura in hanc
naturam mediam: & non depuratam, & conatur digere
re & depurare talem materiam cum calore ignis ut ex ea
eliciat formam auri, cum qua omnia metalla imperfecta
perficiat in aurum, cum ordinata sint à natura ad hunc fi¬
nem. Et sicut differunt forma quam generat ars à composi¬
to quod generat natura, quamuis ad unum finem ultimum
ordinentur. Sic conueniens uidetur ut regimen artis diffe¬
rat a regimine naturae, non in materia, sed in digestione
in calore, & loco & tempore, & habitudine & proportio¬
ne miscibilium, uidetur ergo quòd digestio & locus & or¬
tus generationis metallorum, id est, formae metallorum sci¬