193
DE AVRO POCVLEN.
27
vesci velimus. Tertium genus eorum
est, qui etiam à robustissimis sine prae¬
uente [sic] apparatione permutari nequeunt.
Horum duo rursus videntur statuendi
ordines. Vnus eorum est, qui accidenta¬
li & artificiali coctione seu apparatu
contenti sunt. Alter eorum, qui neque
igne neque alia artis industria mutari
sic possunt, ut à calore nostro superabi¬
les sint, sed ab animali aut planta con¬
coqui & essentialiter permutari opus
habent, ut esculenti fiant. Equidem
boves, oves, porci, gallinae, anates, ani¬
mantes, quibus vesci solemus, aliae plu¬
rimae, cibis quibusdam aluntur, augen¬
tur, saginantur, quibus homo nutriri
non potuit: cum carnibus earum, quas
ex talib. rebus natas constat, iucundè
tiliterque alatur. Quas res (etsi propriè in
alimentorum censu non comprehen¬
duntur) quia transmutatae in carnes esui
aptae fiunt, inter alimenta hic recensui:
ut ab illis seiungerem, quae per talem
mutationem nos alere non possunt.
FVR. Huius quoquę alimentorum
differentiae meminero. Et hactenus