193
Hypoth.
sexta.
Alimenta
similia sunt
totis substan¬
tijs.
Alimenta
& Medica¬
menta simul
quomodo
sint.
28
THOM. ERASTVS
quidem nihil audio quod non sit omni¬
bus omnino confessum. ER. Praeter
iam dicta scire convenit, similitudinem,
quae inter alimenta & corpora nutrien¬
da exsistit, non in qualitate una vel dua¬
bus in temperamento praepollentibus
consistere, sed in totius substantiae con¬
venientia sitam esse. Quippe non solae
qualitates in temperatione reliquas vin¬
centes inter coquendum ad mediocri¬
tatem reducuntur, verum totius substan¬
tiae ratione maxima sui parte (quod
nim in sanguinem verti aptum non est,
tanquam excrementum fermè totum
secernitur, & extra corpus eijcitur) in san¬
quinem, à quo deinde partes alimentum
capiunt, permutantur. In hac transmuta¬
tione materiae non est necesse omnes
omnino qualitates deleri, aut ad medio¬
critatem redigi. Etenim suas quaedam
qualitates tum primas tum secundas,
tiam postquam in sanguinem mutata
sunt, retinent. Hinc est, quòd sanguis, pro
ciborum, quos edimus, dissimili natura
& conditione, in nobis generatur cali¬
dior, frigidior, siccior, humidior, crassior,
tenu¬