193
Vtrum aer
inspiratus
et aqua hau¬
sta nutriant.
Sacrae lite¬
rae docent.
metalla non
alere.
66
THOM. ERASTVS
viventia propter temperationes discrepan¬
tes manifesta cernitur inimicitia, minus
similia censeri debent, quam nullomodo vivunt,
aut vixerunt. FVR. Putabam te viventia om¬
nia esculenta affirmare: at nunc intelligo te
hoc duntaxat velle, nihil alere posse, quod
omnino vita careat, & viventis rei pars
nulla sit aut fuerit. Non multum certè repu¬
gno. Etenim ex reb. aliquo modo viven¬
tib. plantis nimirum & animalibus alimenta
nostra, quantum quidem nunc cogitare pos¬
sum, desumimus. Attamen, aquam; qua in
potu utimur, & aërem, quo ad vitę conserva¬
tionem spiritusque vitalis instaurationem
gemus, vivere nunquam, puto, dixeris. ER.
Aquam & aërem animata non esse certum est.
At corpus haec non alere humanum ęquè
certum est. Quomodo enim toties & tam
variè mistum nutriant res adeo simplices?
Alium haec hausta usum nobis prębent:
quod ante nos Aristt. monuit. FVR.
sus certè & experientia demonstrat in fa¬
me frustra tum aquam bibi, tum aërem per
respirationem attrahi. Quare nil amplius
hic requiro, sed ut in proposito pergas
permitto. ER. Non usus solum ostendit
verum esse, quod huc usque rationibus quo
que