457
CVM CORPORE. 331
salute desperatum sit. Vide quaeso lector opti¬
me, quàm sit periculosum incurrere per incli¬
nationem, influxuum astrorum infernalium
impressiones, quamque coelestem Astrologiam
didicisse proficuum atque necessarium. Hanc
deridere sinas alios, qui iam brutalis cornu sunt
experti vulnera; tu autem si sapis, à lata via quę
ducit ad inferos pedem extemplò retrahito, ni
seriùs conatus nequeas. Haec tibi ac omnibus
seriò dicta sint, etsi à plęrisque vt friuola & ridi¬
cula contemnantur, vt ab asinis (quos vocant)
prolata. Arcana multa gestauit asinus, quibus
mulos & mulas minime dignatus est Christus
omnium arcanorum fons & origo. Non dedi¬
gnamur hoc nomine: malimus enim asino pul¬
lo insidentes cum nostro duce Christo, nouam
intrare lerusalem, quàm super mulos ornatissi¬
mos ad aeterna supplicia duci. Vt igitur in om¬
nibus, cùm supernaturalibus, tùm naturalibus
cauere discas, amice lector, à reprobato bina¬
rio, & à quaternario sua prole, iam est quod latiùs
demonstremus, quàm latè suam seminarit im¬
perfectionem, vt per vniuersum videre licet,
hunc serpentem subintrare conatum fuisse. Ve¬
rùm exclusus ab vnario coeli ęterni, & extra ter¬
narium creati coeli incorruptibilis proiectus,
in quaternariam & elementariam regionem
decidit, quam etiam miserrimè corrupit, cor¬
rumpereque magis ac magis nititur indies.
Dixi¬