193
Quid indi¬
cetur ab eo
quod prae¬
ter naturam
adest.
126
THOM. ERASTVS
hoc. Malo nodo malus quaerendus cu¬
neus non intellexerit. Quod praeter na¬
turam adest, non indicat hoc, ut in suum
locum succedat aliud aequè malum, aut
deterius: sed ut naturalis constitutio re¬
deat. Bonum autem hoc quia revocari
saepè nequit, nisi instrumento malo pel¬
latur, malum malo pellimus, ut bonum,
id est, sanitatem restituamus. Verè au¬
tem de remedijs suis hoc dixerit Para¬
celsus, non extrudi ab ijs malum, ut re¬
ponatur bonum: sed ut in mali tolera¬
bilis locum sufficiatur intolerabile: in
locum solubilis succedat insolubile: in
locum morbi veniat mors ipsa. Ex¬
pressit ipsemet hoc suis verbis antè ci¬
tatis: cum dicit, "Corrodentia postquam
venas subterint, etsi aliquandiu latue¬
rint, morbum tandem parere mortis
authorem satis efficacem." In 3. lib. de
Restit. aegris malè curatis, idem apertè
scribit, à malignis pharmacis morbos
suscitari, qui curari deinde nullis auxi¬
lijs possint. "Sic ex vehementioribus (addit)
remedijs in Gallici morbi curatione usur¬
patis