457
348 GEMMARVM
lem vnionem. Quantò magis in vniuersa na¬
tura (quod in peculiari) hoc ipsum fieri ne¬
cessum est. Etenim ipsa diuino coniugio
constat ex mundo superiore, & inferiore à
Deo sic ordinatis, vt vnus eorum nihil con¬
tineat, quod non sibi correspondens habeat
alter.
Cùm igitur alter mundus qui minor dicitur,
homo videlicet, corpore vitalique spiritu, sit ad
magni similitudine creatus, rationali quidem
ad imaginem Dei, quicquid in maiore fuerit,
in minore similitudine potentiáve necessariò
esse oportet; alioqui negabitur ad imaginem eius
creatum esse, quod opera data contrà scriptu¬
ras sacras pugnat è directo. Proinde vt in supe¬
riori coelo nunquam cessant motus, hominis
etiam spiritus vitalis, quiescente vel dormien¬
te corpore, motus exercere suos non cessat, imò
potiùs & exactiùs operatur quàm vigilante.
Quapropter mox atque membrum aliquod in
humano corpore tangitur, aequè citò huiusmo
di tactus ad spiritum peruenit. Ecquis dubita¬
re potest? alioqui non sentiretur, cùm sensus
mnis, & vita, & actio, virtusque sit ex spiritu, &
non ex corpore. Vice versa contristato spiritu
vel afflicto, corpus torpescere ac pati est neces¬
se. Porrò simile coniugium videmus inter spiri¬
tum & corpus hominis, quale diximus inter
coelum & terram esse. Rursus qualiscunque sit in
coelo