485
DE FERMENTO
tamen sum fidei iussor de defectu & diminutione, quoniam
est in loco multorum accidentium & defectuum. Ita quòd
potest esse & cum saluatione & cum errore etc. Vnde alius
dicit: quomodo est quòd putrefactio fuit eius cibus & uita,
deinde facta est eius mors & ruina. Et ipse respondet per
exemplum foetus in matrice. Et hoc est quod uoluit Pythago¬
ras & Eraclitus & alij antiqui, scilicet quòd omnia sunt in
continuo fluxu, & tam cito uelociterque mutantur, ut nulla
natura permanente aliquo tempore sit fixa in rebus sed conti¬
nuo & subito permittetur. None uidemus in ijs quae per ar¬
tem coquuntur quae nostrae subiacent uoluntati, ut panis &
confectiones de melle & de zuccaro solidae substantiae cum fue¬
runt in complemento suae decoctionis perfecta sunt & ab
igne remouenda sunt, & si ulterius coquantur comburuntur
& destruuntur, quamuis completa & perfecta sint: neque
eget homo reiteratione illius decoctionis perfectae in illo ope¬
re: Vvnde etiam Haly adducit nobis exemplum de sapone,
quoniam habet terminum decoctionis perfectae quàm si ar¬
tifex transgreditur corrumpit ipsum quamuis non sit totalis
similitudo.
Ex quibus liquide patet quòd oportet artificem, conti¬
nuo esse uigilem cum fuerit in opere, ut cum peruenerit ad
gradum primum illius perfectae decoctionis in quo subtilius
non potest uideri: ibi permaneat quia uoluntas perficit secun¬
dum gradum & coniungit primo, & reiteratione eius non
aeget si recte peregerit, & ditatus est, immo si reiterare uel¬
let non posset. Quod si ulterius transcendat, euanescit opus
(quia summa uolatilis quae est de natura spiritus superat
summam fixi quae est fermentum propter uim caloris ignis,
& sic euanescunt omnia elementa. Quicunque ergo tunc