485
DE FERMENTO.
ab eo quiescere, aut quaecunque uult ab hoc magisterio potest
agere. propter haec coniunctio facillima res est. Tunc enim
sola custodia totum complet negotium, ut dicit Rasis in lu¬
mine luminum. Sic enim elementa tunc coniunguntur &
perpetuantur propter uim frumenti. Vnde dixit, Morienus:
& in hora coniunctionis maxima mirabilia apparebunt. Et
sicut elementorum ablutio & depuratio fit per praesentiam
ignis sic eorum, scilicet ablutorum coniunctio & perpetua¬
tio & fermentatio fit per ipsius absentiam. Vnde Rasis libro
trium uerborum. Et hoc fit uirtute Dei temperamento ignis
& moderantia terminorum ignis. Vnde Morienus: eius
ignis est tota huius rei uera at perfecta probatio etc. Et Pla¬
to in stollicis in trigesimo. Igneitas contrariatur in hora coa¬
gulationis id est fermenti. Idem in liber sanationum. Commodum &
incommodum huius rei prouenit à commodo uel incommodo ignis.
Nota circa literam. Ci autem noto id est plumbo quod est fermenti corpus.
De tempore fermentandi.
AMPLIVS sciendum est quòd hoc tempus fermenti
& fermentandi massam est tempus, in quo germinat lapis.
quia oritur sicut germinantia, sicut dicit Haly, & Plato
& omnis alter. Et quia germinatio proprie est uegetabilium
& reditio rei post corruptionem ad id quod erat tempore prae¬
finito. Ideo cum hic lapis quasi germinet, redeundo ad id
quod erat similabitur quasi uegetabilibus. Cum igitur esset
in principio argentum uiuum coagulatum, ergo quando
rietur argentum uiuum per decoctionem tunc germinauit,
sed cum sit liquefactum per decoctionem, oportet quòd tunc
coaguletur & haec congelatio fit cum fermento siue corpore
suo, quod idem est, & haec proprie est alchimia instrumen¬
taliter. Rasis in lumine luminum. Quae seminauerit ho¬