485
LAPIDIS. 117
mo haec metet. Item ibidem. Omne semen in terra proie¬
ctum proprio generi correspondet quòd si diuersa seminis ge¬
nera adinuicem mixta sint ununquodque proprium exprimit
genus etc. Non enim generant res nisi sibi similia, nec fru¬
ctificant res nisi fructus suos etc. Item Senior. Mineralia non
nutriuntur ut exeant à radice sua, sed redeunt ad id ex quo
fuerunt, nec conuertuntur ex hoc ad aliud, & qui aliud
dicit falsum dicit. Sic igitur patet quid sit fermentum &
eius germinatio & compositio.
CAVSA quippe etc. quamuis hoc dictum sit extra¬
neum & mirandum, scilicet quòd natura generat materiam
simplicem informem non coniunctam suae formae. Attamen
est uerum secundum antiquos, sed similitudinarie. Et phi¬
losophus in decimosexto de animalibus simili uerbo mirando
utitur, ubi ostendit, quòd anima uegetatiua & sensitiua
dantur ab intrinseco materiae, intellectus autem ab extriaseco
unde dicit ipse sic ibi. Corpus spermatis cum quo exit semen
spiritus qui est uirtus principij animae, est separatum à cor¬
pore, id est materia & est res diuina & tale dicitur intelle¬
ctus & iste spiritus non separatur à spermate etc. Ecce quod
ponit sperma separatum a corpore, quamuis in rei ueritate
non sit separatum nec esse possit, intelligendum est ergo cor¬
pus spermatis separatum a corpore, non quia non sit in ma¬
teria spermatis, sed quia est ibi quoddam occultum non edu¬
ctum de materia spermatis, sed ab extrinseco datum, quod
est intellectus, ad cuius potestatem corpus spermatis sic spiri¬
tualiter disponitur. Eodem modo est hic intelligendum, scilicet
secundum analogiam cum tota traditio artis illius sit analo¬
ga & typica etc.
AMPLIVS notandum pro maiori intellectu praedicto