222
4
PRIMVS.
cellosi, cum aqua sordida, ab insinuato spiritu
morbum praetexunt. ibid.
25. Quae verò in terris functiones exercen¬
tur, eae quoque ad valetudinem conferunt prae¬
fagiendam: vt acutè videre, audire: firmè am¬
bulare, inoffense ac sine metu currere: terram
quoque intueri solutam, beneque cultam: ar¬
bores germinantes, fructu grauidas, mites:
mnes [sic] temperato labentes cursu, aqua lympida, ac
quanta satis sit: item fontes puteique, valetudi¬
nem fore bonam nunciant somnianti. contra di¬
uersa ab iis noxam praedicunt. ibid.
26. Terra aut domicilium si moueri videa¬
tur; aegrotanti sanitatem atque praesentis status
mutationem praemonstrat. ibid.
27. Maris aliarumue aquarum diluuio ter¬
ra obruta, malum. neque verò illud bonum est,
atram terram atque exustam cernere; vehe¬
mentis enim letalisque mali appulsu tenta¬
tum iri ostendit. ibid.
28. In lacu mariue, aut fluuio, si quis se so¬
mniet vrinare, malum. ibid.
29. Eorum quae ad sese suamque naturam
pertinent, si cui quid in somnis videatur eius
esse modi, vti neque majus neque minus sit: bo¬
nae valetudinis praemonstratio est. ibid.
30. Candida veste pulchtisque indutus calcia¬
mentis bene sentire debet de sua conualescentia. ib.
31. Membrorum modus alius, atque à na¬
tura constitutus, nihil boni pollicetur. Pelus verò
est, si minore sit quantitate, quam si malore. ibid.
B ij