97
SECRETVM.
43
sem, stagnantibus vndique thermis impeditus
sum ab eius ingressu. erat enim hortus adamanti¬
no & diaphano cinctus muto in medio stagnan¬
tium aquarum calidarum. Sed & aquae & hor¬
tus ipse lateritio foris muro cingebatur: videbam
autem gradus tres angustae cuiusdam semitae per
quos spes erat accessus. ac nihil cunctatus sequi
cepi, & apertus mihi est murus lateritius: & cum
essem in primo gradu, veluti quadam putredinis
malcolentia offensus aliquamdiu haerere coactus
sum. Calor autem erat valde conueniens putre¬
dini: qui tamen absumpta putredine vlterius pro¬
deundi copiam, dedit, ad secundum & tertium
gradum, in quorum vnoquoque semper occur¬
rebat aliquid quod me remoratetur, adeo vt cum
iam me horto proximum crederem, mox montis
facto tremore, aquae absorberentur, & relinque¬
retur fossa profunda muro lateritio circumdata,
cuius fundus calidis omnino cineribus aestuabat.
Hortus autem in medio cinerum, ad quem tres
fossarum ductus erant, quarum diuersi erant ca¬
lores. nam qui horto etat vicinior, erat aliis item
multo calidior. Tantum autem labotaui donec
iam; ad aggerem tertij ductus ascenderem: cum
iterum facto tremore mons concussus est, & ci¬
neres obscura caligine inuoluit, in quarum lo¬
cum feruentissima arena successit, hortum vndi¬
que cingens vnico aggere. Iamque hic optimam
spem concepi, finem laborum prope esse: quemad¬
modum & euenit. Nam cum ex aggere contem¬
plater horti flores amenissimos, videremque tan¬
ta miracula quanta non licet eloqui, attonitus
factus