241
DE QVINTA CYHM. ESSENTIA. 5
nari, & consultare (nemo enim consultat de
his, quae aliter esse non possunt) harum sen¬
sus est minister. Praeterea quinque sunt ha¬
bitus, scilicet intellectus, cuius lumine, uel
applicatione terminorum ad res, uel indu¬
ctione principiorum ueritas dignoscitur. Sa¬
pientia uerò cùm sit rerum praestantissima¬
rum quas sine fide, oraculis, reuelatione di¬
uina assequi non possumus. Scientia uerò
demonstratione, diffinitione, & principijs
ad probationem conclusionis nititur. Quar¬
tus est Prudentia, quae cum sit habitus cum
ratione actiuus circa ea, quae homini con¬
tigere possunt, sequitur ut actiones huma¬
nas maiori ex parte exemplo metiatur. Quin¬
tus est ars, qui cum sit habitus cum ratione
factiuus, solum sensu, & experientia utitur.
Et ut hanc partem coclusionis concludam,
dico quòd omnis actio, & cognitio quae in
nobis fit (quam etiam intelligentiam uo¬
cant) ab his rebus tracta est, quę sub sensum
recidunt, signum est autem quòd caecus, &
surdus geometriam non addiscent, nam ex¬
ternarum rerum qualitates sensibus subie¬
cta sunt materia, illarum uerò imagines in¬
teriore sensu conceptae si ab omni materia
fuerint expoliatae, intelligentiae subijciun¬
tur, & licer in illas incumbens intellectio¬
nes
A 3