202
Purificatio.
Perfectissi¬
ma depura¬
tio.
ROSARIVM
Vnde Maria soror Moysi dicit. Matrimo¬
nifica gummi cum gummi, vero matrimonio,
& fac illa sicut aquam torrentem. Astanus:
Spiritus non coniunguntur corporibus donec
perfecte fuerint depurati. Et in hora coniunctio
nis maxima apparent miracula. Tunc enim cor¬
pus imperfectum coloratione firma coloratur fer¬
mento mediante, quod fermentum est anima cor¬
poris imperfecti. Et spiritus mediante anima
cum corpore coniungitur & ligatur, & cum ea
simul in colorem fermenti conuertitur, et fit vnum
cum eis. Basius dicit: In perfecto magiste¬
rio lapides non recipiunt se adinuicem, nisi vtri¬
que prius fuerint mundati. Non enim recipit cor¬
pus spiritum, neque spiritus corpus, ita quod spi¬
rituale fiat corporeum, vel corporeum spiritua¬
le, nisi prius fuerint ab omni sorde depurati per¬
fectissime. Senior: O Sol tu mei indiges sicut
gallus gallina indiget, & ego indigeo opere tuo
Alexander in secretis naturae. Scias quod nul¬
lus natus nascitur, nisi ex viro & muliere.
Hermes tractatu secundo. Hoc fili noscas,
quod nisi quis sciat ducere & pręgnantem facere
& generare species nil fit nec aliquid peragitur.
Si autem hoc fecerit, maximę dignitatis erit.
Rosinus Philosophus, Artis auri arcanum fit
ex masculo & foemina, quia foemina masculi vim
recipiens