202
PHILOSOPHORVM.
recipiens lętatur, eo quod foemina masculo robo¬
ratur. Alphidius: Fili per fidem gloriosi Dei,
complexio est ex complexione inter duo lumi¬
naria, masculinum & foemininum. Deinde seip¬
sa complectuntur & coeunt, & lux moderna ab
eis gignitur, cui nulla lux similis est per totum
mundum. Senior:
Ex duabus aquis vnam facite aquam. Si ver¬
bulum meum intellexisti, omne regimen sub pedi¬
bus vestris erit, Rosarius: Oportet te duas
aquas habere, vna est alba, altera vero rubea.
Senior: Haec aqua est in qua congregatae sunt
potentiae albedinis & rubedinis. Hali, Phi¬
losophus & rex Arabiae in suo secreto dicit: Ac¬
cipe canem coaetaneum & catulam Armeniae,
iunge simul, & hi duo parient tibi filium canem,
coloris coelici, & iste filius seruabit te in domo
tua ab initio in hoc mundo & in alio. Seni¬
or: Seruus rubicundus candidam duxit vxo¬
rem, & in istorum coniunctione vxore grauida
remanente, peperit filium, qui in omnibus suos
genitores seruauit, & est splendidior & lucidi¬
or. Rosinus Philosophus: Hic enim
lapis est clauis, eo namque excepto nihil fit, lapis
enim noster est fortissimi spiritus, amarus & ae¬
neus, cui corpora non miscentur quousque dissol¬
uatur. Et si vero nomine nuncuparem, insipientes
G
Duae aquae