202
Duplex spi¬
ritus.
ROSARIVM
eum esse non crederent. Arnoldus: Tu qui
cupis inuestigare huius artis secretum cognosce¬
re te opertet primam metallorum materiam, ali¬
oquin tuo labore frustraberis. Rosinus: Vtimur
vera natura, quoniam natura non emendat natu¬
ram, nisi in suam naturam. Tres sunt lapides Phi¬
losophorum principales, videlicet, Mineralis, ani¬
malis, & vegetabilis. Lapis mineralis, vegeta¬
bilis, animalis. Triplex in nomine, vnus in esse.
Spiritus est duplex, scilicet tingens & prępa¬
rans. Albertus: Spiritus pręparans Aes dissol¬
uit, & à corpore magnesiae extrahit, & iterum ad
ipsum corpus reducit. Senior dicit: Et ipse est prę¬
parator et extractor animae am corpore eius & ipse
reducit ad corpus suum. Spiritus tingens dicitur quin¬
ta essentia, quae estvis et anima stans profundans
et penetrans. Vnde liber trium verborum. Opor¬
tet te extrahere quintam essentiam, aliter inuanum la¬
borabis, et hoc sine dubio absque aqua fieri non po¬
test. Secundus vero spiritus est extra corpus, et est
aqueae naturae, et est tingens corpus in elixir, vt tur¬
ba dicit. Masculus vero hic est corpus, et foemina
haec est spiritus. Arnoldus: Quod spiritus non alte¬
ratur a corpore ita quod amittat suam virtutem spiri¬
tualem, sed omne corpus alteratur à spiritibus et tin¬
gitur. Aristoteles: Notate ergo verba, signate miste¬
ria, quia spiritus qui soluitterram albam foliatam non
perma