485
ET VENENO LAPIDIS 120
pus suum ut uniatur cum eo & recipiat uitam & operatio¬
nem & unio ista & compositio fit mediante spiritu & cum
coniuncta fuerit corpori uiuit in aeternum cum suo corpore.
Haec autem coniunctio fit in ortu & resurrectione animae,
quia quamuis prius creata esset, cum suo corpore tamen pro¬
pter inquinationem corporis & corruptibilitatem, non pote¬
rat anima suas proprias & incorruptibiles ostendere operatio¬
nes, immo tanquam mortua et inutilin iacebat, & quasi cum
corpore tumulata, & quando per magisterium ipsa purifi¬
catur & candidatur, resurgit à suo corpore separata, &
tunc suum corpus est etiam purificatum & ipsa quaerit suum
corpus & desiderat coniungi sibi, ut in aeternum uiuat, nec
potest coniungi, tum colpore alieno. Ante enim tunc euolae
ab igne trahens secum corpus suum ad uolatum quàm alte¬
ri corpori patiatur coniungi & uniri & sic opus annihila¬
tur & artifex a suo proposito uacuatur. Ideo corpus dicitur
theriaca ipsuus animae, cum anima per ipsum saluetur & cum
ipso beatificetur: & dicitur uenenum cum sit causa mortis
animae perpetuae, quando per insipientiam artificis non con¬
iunguntur. Et ex hoc patet ueritas illius uerbi Platonis,
quod apud philosophum non uerificatur octauo metaphysicae
scilicet quòd anima nostra orta est in Orizonte aeternitatis, an¬
tequam suo corpori uniatur, quia posuit formas uniri &
separatas, untri inquam per medium. Fuit enim locutus se¬
cundum analogiam: & in hac coniunctione resurrectionis
fit corpus totum spirituale, ut ipsa anima. & fiunt sic unum
sicut aqua mixta aquae & non separantur de caetero in aeter¬
num, cum in eis nulla sit diuersitas, immo unitas & identi¬
tas, omnium trium, scilicet spiritus animae & corporis,
absque separatione in aeternum. Sicut uere patet de identita¬