485
DE THERIACA
te & unitate sanctissimae trinitatis in Deo, scilicet patris,
& Filij, & Spiritus sancti, quae sunt in ipso Deo unum &
Idem cum distinctione personarum absque diuersitate in substantia.
Ex quibus uerbis conijcere possumus directe quòd philosophi
antiqui huius artis fuerunt uates uere per hanc diuinam ar¬
tem, scilicet de resurrectione animae humanae cum suo corpo¬
re & eius glorificatione, de apparitione Dei in humana car¬
ne scilicet christi & identitate ipsius cum Deo mediante influ¬
xu & manatione spiritus sancti, quamuis indistincte ualde
haec nouerunt & confuse. Censeo uerum esse apud consi¬
derantes ueritatem & figuras in rebus, quòd quicunque hu¬
ius artis diuinae & gloriosae fuerit uerus artifex seu opifex,
poterit ponere in Deo trinitatem in unitate & unitatem in
trinitate cum distinctione tamen sed absque diuersitate in ip¬
so. Nam in hoc lapide uere assignatur trinitas in unitate &
econuerso, cum distinctione & absque diuersitate, ut patet
subtiliter intuenti & scienti. Neque uideo exemplum in mun¬
do sic per omnia simile ad assignandum trinitatem in Deo si¬
cut hoc. Illud enim beati Augustini, quod ponit 10. de tri¬
nitate de anima & ponitur primo sententiarum, scilicet quòd
in anima sunt ista tria idem scilicet memoria, intelligentia, &
dilectio siue uoluntas est pulchrum & uerum: sed forte ali¬
quam poniur contradictionem, hoc autem nullo modo.
Et credo firmiter quòd quicunque infidelis hanc artem diui¬
nam ueraciter sciret, fieret necessario fidelis in trinitate Dei
assentiens & crederet in Christo Iesu domino nostro filio Dei.
Et si hoc non facit non est nisi ex timore poenae praeceptae in se¬
cta & lege illa & alijs illatae, ne sibi poena similis inferatur.
Nihilominus tamen perfectissime uidet, & trinitatem in Deo
esse & assignari necessario posse per istius lapidis pretiosissi¬
mi &