485
DE COAGVLO
uenenum Sole & eius umbra tinxit, ad maximum peruenit
archanum. Item alter in eodem: cum autem uenenum cor¬
pus penetrat ipsum inuariabili colore colorat, & nunquam
dimittit corpus animam quae compar sibi est, à se separari etc.
Ex quibus dictis patet quòd sine ueneno & theriaca alchimia
non perficitur, non secundum intentionem censiderantium
in supefircie scilicet quòd apponatur aliquid illorum ab extrinse¬
co sed quia in fine operis & decoctionis fiunt haec obtinentia
nomina eorum ut dictum est. Et haec uerba sunt profundissi¬
ma & dicta secundum sententias antiquorum philosopho¬
rum & sunt consona de prius dictis de fermento & ele¬
mentis.
Consequenter uidendum quid sit coagulum & quid
lac in lapide philosophorum & quid masculus
quid femina secundum philosophos.
CAP. VI.
DE coagulo quoque & lacte nec non & mascu¬
lo et femina philosophi in hoc lapide tractauerunt,
sunt enim haec de secretissimis terminis huius artis
quibus incognitis & ars haec totaliter ignoratur. Sunt qui¬
dam qui imaginantur, quod hic lapis cum perfectus est com¬
paratur ad Mercurium sicut coagulum ad lac. Sicut enim mo¬
dica pars coaguli, multam quantitatem lactis coagulat, sic
modica pars huius lapidis super multas partes Merc. proiecta
coagulat in Solem uel Lunam. Qui longe ualde ab eorum
intentione loquuntur. Si enim sic esset, quae nam esset com¬
paratio huius lapidis ad metalla? non enim potest coagula¬