485
ET LACTE. 122
re ea cum iam coagulata sint à natura, Merc. autem sic.
Nos ergo dicimus quòd coagulum apud philosophos est illud
quòd in capitulis dictis, est dictum corpus, siue fermentum,
siue uenenum, siue flos auri, quod est occultum in Mercurio
philosophorum quando oritur, & ille Merc. dicitur lac. Il¬
lud enim coagulum est quod coagulat illum Mercurium, &
ipsum & Merc. sunt unum & idem in substantia. Ita quòd
scipsum coagulat, & ab alio non coagulatur, ut uere pa¬
tet de cera liquefacta quando coagulatur. Et sicut coagulum
fit ex lacte solo sed per quandam digestionem & decoctionem
alteram recipit potentiam & uirtutem coagulandi illud lac
in quo est, sic & hoc coagulum quod est in Merc. philosopho¬
rum ortum recipit per quandam digestionem & decoctionem
alteram potentiam & uirtutem coagulandi illum. Merc. in
quo est & recipiendi & perficiendi cum sit in ipso & cum
ipso ortum. Vnde sicut coagulum dominatur lacti & ipsum
coagulando ad se conuertit & fiunt omnino unum coagula¬
tum absque diuersitate, sic & hic a Propter quod non est con¬
fidendum in Merc. sublimato sed in calcinato post sublimatio¬
nem ut dicit expositor in lumine luminum, quia cum fuerit
sublimatus Merc. philosophorum, candidus de sui natura est
uolans ab igne, cum autem à suo coagulo coagulatur, cal¬
cinatur, frigitur & retinetur, & hoc coagulum est aurum
philosophorum & uenenum.
ET sciatis quod hoc coagulum est clauis philosophorum, quia
coagulando spiritus dissoluit corpora simul & semel in eo¬
dem momento, & ideo dixerunt philosophi quòd spiritus non
possunt detineri, nisi cum aquis corporum, & quòd unum
& idem est congelatio spiritus & solutio corporis. Vnde
Rasis in epistola. Gummi nostrum coagulat lac nostrum, &
Q ij