485
DE COAGVLO
lac nostrum dissoluit gummi nostrum, & post hoc ap¬
parebit rubedo orientalis etc. Et Lucas in turba philosopho¬
rum: accipite argentum uiuum quod est ex masculo & ip¬
sum secundum consuetudinem coagulate, non enim hic est
regendi initium, eo quod iam coagulatum etc. Senior,
Quando uidi aquam coagulare seipsam, tunc certificatus
sum quòd res uera est sicut assignatur, & hanc aquam coa¬
gulatam nominant nomine cuiuslibet masculi, deinde de¬
sponsauerunt cum foemina, & ipse est ex ea, & ipsa est ra¬
dix eius & coagulatio eius sicut dixit Hermes etc. Idem
in eodem: congelat autem haec aqua cum est cogelata, &
aqua currens est mater congelatae & ex ea fuit etc. Ad hunc
igitur modum assignauerunt in suo lapidem masculum & foe¬
minam, nominantes foeminam, ipsum lac quod coagulatur,
masculum autem quod coagulat, quia actio attribuitur ma¬
sculo, passio autem foeminae Nam in hoc lapide quando
oritur cum ipse sit liquidus & fluens & patiens dicitur foe¬
mina, suum autem coagulum, à quo coagulatur, cum sit
solidum, firmum, permanens et agens in illud dicitur masculus.
Compositum uero ex ijs dicitur lapis commixtus completus et
perfectus et fiunt in commixtione unum omnino sicut in cera
Vnde dixit Alexander. Scias quòd nullus nascitur nisi ex
mare & foemina, Et nullum germen gignitur nisi ex
humido et calido alias sicco. Item in turba philosophorum:
cum enim masculus et foemina coniunguntur fit mulier non
fugiens, compositum, uero spirituale, ui.n.masculi recepta gau¬
det foemina, eo quòd masculo iuuatur, masculus uero à foe¬
mina tingente accipit spiritum, masculus ergo et foemina con¬
iunguntur et unum fiunt etc. Item alter in eodem. Vene¬
ramini regem & uxorem suam, & nolite eos comburere etc.