433
218 HIERONYMI RVBEI
tus. cuiusque aureum, margaritarum splendi¬
darum drachm. 3. fragmentorum saphy¬
ri, hyacinthi, smaragdi, singulor. drachm.
S. moschi drach.s. Ambrae drach. 2. myrobol.
emplic. unc. 5. rosarum uncia. Haec omnia
optimo uino macerata octo horarum spatio,
destillatione excipiuntur. Sauonarola huius
descriptionis auctor, hanc aquam maximè pro¬
bat, ijs qui absque causa manifesta tristantur,
qui capite tremunt, aut corde; quibus solitu¬
do expetitur, uitatur amicorum societas. Sed
uti dixi, nec gemmarum, nec metallorum ul¬
lum hîc usum agnosco, quando eorum sub¬
stantia non dissoluatur. Quanquam autem Do¬
ronicos aliqui abhorrent, quòd uenenum esse
brutis uideantur, atque ob id sint hominibus
perniciosi, responderi tamen potest, non esse
perpetuò uerum, quae sunt brutis uenena, ea
hominibus item esse: nam cicuta, elleborus,
nux uomica, duo priora, sunt hominibus ue¬
nena, non sturnis; posterius, caeteris brutis
non homini: licet multa sciamus suapte natu¬
ra uenenosa, in usum medicum uenire, earum
moderata quantitate, uti crocus, scammo¬
nium, elaterium, colocynthis, & plura huius¬
modi. De Behen albo, & rubro doctissimus
Matthiolus contendit non reperiri legitima,
in Italia, alij tamen carotas, quas uulgo uoca¬
mus, esse putant, quòd pastinacae radicibus
similes sint: Quia tamen hîc, non in Oriente
nascan¬