485
GENERATIONIS LAPIDIS. 127
omnia naturalia & artificialia non sunt nisi per terminum
& temperantiam determinatam, cum calor uincit ualde, de¬
siccat res humidas & cum diminuitur multum, non potest
sustentare humiditates & propter hoc indiget temperantia.
Si autem non fuerit ita, accidet istud, quod accidit rebus de¬
coctis quoniam ignis multus comburit, & paucus non potest
digerere. Et propterea indiget mas & foemina ad creandum
filium temperantia caloris etc. Et huic concordat uerbum
Gal. in quarto de ingenio sanitatis, qui dicit omnis error duo¬
bus modis est in quantitate, scilicet si ultra temperamentum
est uel citra temperamentum. Nam idem, id est, consimilem
defectum facit plus & minus. Vnde dicimus solum aurum
esse à calore temperato decoctum & à natura digesium citri¬
num masculinum & simile est argentum & nullum aliorum
hoc habere meruit.
RVRSVS ne uideamur ignorare intentionem uer¬
borum dictorum Aristotelis. Dicimus quòd quamuis sperma
sit factor embrionis ut dictum est, tamen non est sicut prin¬
cipale agens sed magis ut organum & instrumentum, quia
anima existens in spermate est principale agens & mouens,
mota ab anima generantis. Cum omne quod est habeat ani¬
mam actu uel potentia uel secundum quid uel simpliciter ut
dicitur 16. de animalibus, & utitur spermate tanquam in¬
strumento cum calido & frigido ad generationem & for¬
mationem ut ibidem dicitur, quamuis uerius sit dicere ali¬
quid fieri per motum instrumentorum quàm per instrumenta
ut idem dicitur. Vnde ex motu generantur calidum & fri¬
gidum ut instrumenta faciunt duritiem & mollituem & si¬
milia accidentia, ut patet tam in naturalibus quàm in arti¬
ficialibus, gladius enim efficitur ex motu instrumenti, quòd