485
DE SIMILITVDINIBVS
mouetur secundum scientiam artificis etc. Vnde sicut ani¬
ma hominis in qua est scientia, mediante sanguine & spiritu
mouet manum ut instrumentum aut instrumentum extrinse
cum hoc autem mouet materiam. Sic & anima existens in
spermate mouet spiritum secundum motum generantis à quo
exiuit & utitur ipso ut instrumento mediante calore natura¬
li, & sperma mouet materiam.s.menstruum. Vnde dicitur
decimosexto de animalibus, quòd cum sperma uenerit in ma¬
tricem, mouet menstruum eodem motu quo ipsum, extitat motum,
scilicet ab anima generantis à qua exiuit sperma & omnia
membra sunt in potentia tam in menstruo quàm in spermate, in
actu aut nullum sed in menstruo passiue, in spermate uero acti¬
ue, & hoc facit cum calido naturali uel animali proportionato
ordinationi astrorum, quod est uitale, quod calidum non est.
ignis uel ab igne, ut ibi dicitur, cum ignis animal non gene¬
ret nec nutriat. Eodem modo dicimus de sulphure & argen¬
to uiuo in operibus naturae, quoniam sulphur non est, agens
principale sed uirtus mineralis occulta, existens in ipso mediam
te calore minerae digerente, est principale agens intrinsecum
cum corporibus coelestibus et mouent sulphur cum calore suo
sicut instrumentum. Sulphur autem mouet argentum ui¬
uum, sicut materiam sibi propriam ad generationem eo mo¬
tu quo mouetur ab agentibus primis. Similiter in operibus eius¬
dem naturae, mensuratis ab arte, quia anima artificis in
qua est species & scientia est principale agens extrinsecum &
mouet uirtutem mineralem digestiuam & liquefactiuam, et
generatiuam existentem in sulphure per tempus caliditate
ignis mensurata ab artifice, sicut principale agens intrinsecum,
& haec uirtus mouet sulphur in quo est sicut instrumentum.
Sulphur autem motum mouet argentum uiuum, sicut propriam