485
GENERATIONIS LAPIDIS 128
materiam ad generationem eo motu quo mouetur à primis, et
est aurum in argento uiuo & in sulphure in potentiae, actu
uero non. sed est in argento uiuo passiue, in sulphure uero acti¬
ue sicut in efficiente. Vnde liquefactio & coagulatio & alia
accidentia fiunt d calido & frigido, forma uero efficitur,
ex motu instrumentorum motorum secundum scientiam ar¬
tificis mensurantis & ministrantis ea naturae.
Argenti uiui uulgare similitudo.
DICEMVS denuo quòd argentum uiuum uulgare
assimilatur menstruo & ouis uenti. Vnde sicut ex menstruo,
absque spermate non fit embrio nec ex ouis uenti auis absque
semine maris, quia uirtus animae non est in eis nisi ex sper¬
mate uel semine maris, ut patet ex decimosexto ae animali¬
bus. Sic ex argento uiuo uulgari. Nunquam fiet aurum
nec lapis philosophorum, absque sulphure, quia non est in eo
uirtus generatiua nisi per sulphur, secundum hanc igitur pro¬
portionem dicimus de sulphure, quoniam ipsum assimilatur.
spermati et semini maris, et absque menstruo foeminae non fic
generatio, quemadmodum tota materia generationis & nu¬
trimenti non est nisi ex foemina, sic ex sulphure solo absque
argento uiuo nunquam fiet aurum, nec lapis philosophorum,
quia in eo non est uirtus materiae nec nutrimenti. Et sicut ex
albo oui fit generatio pulli & nutrimenti ex solo citrino. Sic
similiter generatio auri fit ex argeuto uiuo, & nutrimentum
eius ex solo citrino, scilicet sulphure suo. generatio igitur la¬
pidis erit ex albo, id est, argento uiuo & nutrimentum ex
solo citrino, scilicet sulphure suo occulto, digesto per actionem
sulphuris extrinseci regimine artis & artificis ministrantis na¬
turae. Propterea natura sapientissima in animalibus perfe¬