485
DE SIMILITVDINIBVS
ctis in quibus est dare marem & foeminam separauit marem
à foemina quae ad generationem temporibus congruis coniun¬
guntur. In seminibus autem quia non sunt corpora mobi¬
lia localiter, à principio intrinseco, coniunxit natura ex eis
simul marem & foeminam, ita quòd in quolibet semine est,
coniuncta & indistincta quo ad substantiam uirtus maris et
foeminae ad generationem fiendam. Sic similiter ac propter
eandem causam, coniunxit in mineris metallorum sulphur
& argentum uiuum ad generationem ipsorum. ideo minera
ipsorum omnium sunt necessario mixtae ex sulphure & argen¬
to uiuo uulgi cum sint simul ibi generata mixta & coagula
ta. Et ob hoc sicut mas non generat in substantia propria sed
in passiua & opposita sibi, siue agens & paties sint coniuncta
siue separata. Sic similiter & sulphur generat non in substan¬
tia propria sed in passiua & opposita sibi quae dicitur argen¬
tum uiuum. Si igitur uerum est quòd in principio huius ca¬
pituli diximus secundum sententiam Aristotelis, Auerrois &
Alexandri, scilicet quòd ex eisdem generamur, nutrimur, per¬
ficimur & complemur, & non ex extraneis, ergo ex eisdem
aurum debet generari nutriri & perfici ac compleri, & non
ex extraneis. Cum igitur aurum sit generatum, nutritum,
perfectum & completum, à natura ex solo argento uiuo,
ab extrinseco su phure digesto & ultimo ab eo expoliato, er¬
go & lapis philosophorum ex eisdem debet generari, nutriri,
perfici & compleri scilicet ex quibus est aurum & non ex ex¬
traneis, quia sicut cognitio rei sumitur ab essentia & natu¬
ra rei & suis principijs, & sic & operatio ipsius. Quia
ergo ex imperfectis metallis, debet per hunc lapidem, aurum
generari, nutriri, perfecti & compleri per eorum mixtionem,
ergo ex solis partibus eorum quae sunt ex eisdem ut aurum,
generabitur