485
GENENATIONIS LAPIDIS. 129
generabitur aurum, & partes extraneae corrumpentes sepa¬
rabuntur seorsum, & cum partes quae sunt in eis quae sunt
ex eisdem ut aurum sint argentum uiuum, ergo ex solo ar¬
gento uiuo eorum generabitur aurum & nutrietur & perfi¬
cietur & complebitur per hunc lapidem, ergo & partes sul¬
phuris quae sunt in eis cum sint extraneae & corrumpentes se¬
parabuntur seorsum quia non miscebuntur. Omnis enim res
ex sibi similibus conficitur & perficitur & completur & non
ab extraneis: Vnde philosophus in secundo de anima dicit quod
nutrimentum in principio est dissimile a nutrito. in fine autem
simile, ergo à similibus res nutritur & perficitur & ideo ab
extraneis. Sic ergo patet quòd aurum alchimicum est quod
debet esse necessario ex eisdem, omnino & eodem modo ge¬
neratum ut minerale & non ex extraneis, nec modo extra¬
neo. Qui igitur in extraneis laborant & modo extraneo, à
natura operantur, extranea faciunt & aliena. Similiter
autem & qui in eisdem, non extraneo modo operantur, ueri¬
tatem rei consequuntur.
CVPIENTES igitur per artem alchimiae naturam
sequi non impendent laborem in argento uiuo solo scilicet uul¬
gi, nec in sulphure solo scilicet uulgi nec cum aliquibus alijs
intermixtis sicut nec natura, immo nec in argento uiuo &
sulphure uulgi coniunctim, quod forsan uidetur mirabile.
Sed in eo in quo sunt à natura coniuncta, quia praeparauit
arti sicut ancilla. Coniungit autem, ipsa natura a prin¬
cipijs generationis sicut in lacte butyrum lac & seracium
quae post digerit, & abinuicem separat & sequestrat. Simi¬
liter autem & ars. Similitudines autem istae sunt sufficien¬
tes & ueraces etiam ad hoc propositum ostendendum, quan¬
uis non sint totales, quoniam animatorum ad inanimata,
R