241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
52
tanto est fortior. Hîc uero non solùm est col¬
lecta, uerum etiam partibus tenuioribus &
calidioribus adhaeret, in quibus, ut proba¬
tum est, maior est actio & penetratio, ex
quo non mirum est, si operationes suas fa¬
cilius & breuius exercet, quàm cùm prius
terrestri parti erat admixta, in qua parua,
uel nulla erat actio, siue motus. Et hoc mo¬
do patet, quòd uirtus augeri potest intensi¬
ué, eo pacto, quo diximus, quòd etiam ali¬
quorum mixtorum, si separentur, uirtus in
media parte existens, extracta, etiam exten¬
siue augeri uidetur, cum usus partis mediae
eas facultates exercet, quę à natura sibi sunt
destinatae, ita ut si à sale eliciatur pars me¬
dia, ea quidem etiamsi sit drachma una tan¬
tum, plures cibos condire poterit, quàm
unciae sex salis. Praeterea ea, quae extrahun¬
tur à comestibilibus etiam si à torculari sint
expressa, tanto magis si ab arte ui sublima¬
tionis essent extracta majus nutrimentum
exhibent, quàm si eędem res, pro ut sunt, fu¬
issent commestę, hoc pacto alimentum quo¬
dammodo uidetur augeri extensiue, licet
asserere etiam possimus, quod hoc contin¬
git, quia facilius transmutatur à calore na¬
turali ratione symboleitatis, in sale uero for¬
tasse aliquis asseret, quod ex intensa salse¬
dine