241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
53
dine acquisita, & acuitate ab ipsa arte ratio¬
ne effectus uires suae uidentur quodammo¬
do extensae, cum ad plures partes se exten¬
dant, quod prius efficere non poterant ante
separationem. Ex his patet uirtutem inten¬
di posse, & quomodo intendi dicatur.
SEPTIMA PROPOSITIO.
Septima propositio, quid intelligere de¬
beamus per quintam essentiam, pro cu¬
ius declaratione sciendum est, quod ab
Arist. Mundus partitus est in partem infe¬
riorem, & superiorem. Mundum quidem in¬
feriorem dixit constare ex quatuor corpo¬
ribus primis, igne, aëre, aqua, & terra, quae
quidem corruptibilia esse dicuntur, & alte¬
rabilia. Cum uerò omne corpus, aut sit gra¬
ue, aut leue, ob id semper erit aut elemen¬
tum, aut qualitatum illarum particeps. Mun¬
dus autem superior, qui coelum dicitur, con¬
stat ex primo elemento, quod quidem in¬
corruptibile, & inalterabile est, unde Arist.
lib. de coelo diuersam esse eius à caeteris ele¬
mentis naturam tantoque illis nobilitate, &
excellentia anteire, quanto longius quam
illa à caduco hoc inferiori loco distat, nobi¬
litatemque & perfectionem, atque naturam
sempiternam ex motu sibi simili, & sempi¬
terno,
D 3