241
54 DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
terno, quòd illud in orbe perpetuo moue¬
tur, perspexit, elementa uerò utputa ignis,
aer, aqua & terra cum eiusmodi sint, & ma¬
teriam communem habeant, uicissim ex se¬
se poterant oriri, & unumquodque eorum in
unoquoque aderit potestate, est enim mate¬
ria potestas quaedam ad omnes formas ele¬
mentorum suscipiendas apta, quę uerò ma¬
teriam non habent, nec etiam uicissim ex
sese oriri possunt, nec enim unum horum
potestate est aliud, sciendum est etiam, quod
elementa dici possunt corporeum subiectum
mixtorum. Materia enim prima, non est cor¬
pus, & postrema dissolutio in mixtis non fit.
Nam usque ad elementa peruenit, & non ul¬
terius, ideò elementa quodammodo mix¬
torum materia dici possunt, quod uerò sim¬
plex est, nec ullam habet cum alijs symbo¬
leitatem & conuenientiam, uel materiam
communem, nec quicquam potest in illud
permutari, nec illud in aliud. Et licet asserant
aliqui coelum & elementa in aliquibus con¬
uenire, his rationibus moti, primò quia cae¬
sum generat elementa, & generans, & ge¬
nitum conueniunt in forma uniuoca secun¬
dum peripateticos, ergò coelum & elemen¬
ta sunt eiusdem formae, & per consequens
eiusdem naturae. Secundo uidentur conue¬
nire