241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
55
nire in accidentibus, utpote in raro & den¬
so, luminoso & opaco, neonon elementa
& coelum esse sub eodem subiecto, quod est
ens sensibile, hoc autem est obiectum intel¬
lectus. Praeterea coelum uidetur calefacere,
quod quidem est proprium alicuius elemen¬
ti. His rationibus uidetur contra Arist. ad¬
esse aliquam conuenientiam inter coelum,
& elementa, sed tamen sciendum est, quod
coelum esse eiusdem naturae cum elemen¬
tis bifariam potest intelligi, aut physicè, aut
metaphysice: nam si ratione physica natura
est actus, seu forma transmutabilis, ratione
uerò metaphysica est ratio actus, uel poten¬
tiae, dicimus itaque coelum in ratione phy¬
sica differre natura ab elementis, quoniam
eius forma, uel eius materia non est trans¬
mutabilis, elementalis uerò forma, uel ma¬
teria transmutatur, sed in ratione metaphy¬
sica, coelum & elementa sunt eiusdem na¬
turae, nam forma coeli & forma elemento¬
rum in ratione actus sunt eiusdem rationis,
materia coeli & materia elementorum in ra¬
tione potentiae sunt eiusdem speciei, patet
igitur quomodo naturaliter coelum differat
ab ipsis elementis, & per consequens ab ipsis
mixtis. Differt etiam ab ipsis rebus anima¬
tis. Nam aliqua sunt animata, uidelicet, ue¬
getati¬
D 4