241
56 DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
getatiuum, sensitiuum, motiuum secundum
locum & intellectiuù, licet de intellectiuo,
uaria sit opinio, an possit separari à uegeta¬
tiuo in rebus mortalibus, ergò dat animal
aeternum, quod sensum, & intellectum ha¬
bet absque uegetatiuo, hoc aut animal sempi¬
ternum sentiens, non est nisi coelum. Quod
aut sentiat sic probatur, nam si in hoc animali
sensus non esset, temerè natura ageret, & in
pluribus effectus non produceret, hoc.n. se¬
queretur quotiescumque agens naturale sine
cognitione ageret, est igitur opus, ut ab ali¬
quo agente effectum cognoscete dirigatur,
cuius ratione non temere progrediatur, ut
Temist. & Auerr. 12. metaphys. testantur. Hic
autem effectus cum singularis sit uirtus, co¬
gnoscens intellectus esse nequit, ergo sen¬
sus, hic enim singularia contemplatur, non
est sensus, qui in animali caduco reperitur,
ergò qui in coelo existit: duas enim ob cau¬
sas sensus animali tributus, quemadmodum
Arist. primo metaphyl. & lib. de sensu, et sen¬
sato ostendit: altera enim causa est ob salu¬
tem, ut quod utile est accipiat, & quod no¬
ciuum est fugiat, & ob hanc causam tradi¬
ta sunt animali instrumenta, seu organa in
quibus sensibilis species à forma sensibili
orta suscipitur, non enim perse in sensitiua
pote¬