222
Hydrops
pulmonis.
Repletio
pulmonis.
Pulmonis
resiccatio.
81
LIBER.
35. Erysipelate pulmonum laboranti si duo¬
bus aut tribus aut quatuor ad summum diebus.
Id quod est intùs, diffusum fuerit ac foràs trans¬
ierit: intus putrescit aeger, & suppuratus perit.
Perit autem breui, vtpote pulmone toto suppu¬
rato ac putrido. si verò foras diffusum intrò ver¬
tatur, & pulmonem corripiat, huic nulla vitae
spes reliqua est. Quum enim antea resiccatus
pulmo, traxerit in seipsum, non amplius demit¬
tit, sed statim ab ardore & siccitate nihil ampliùs
suscipit, neque quicquam sursum distribuit, sed
corrumpit. I. de m.
36. Erysipelate pulmonis laborans septem
diebus moritur. veruntamen in principio cura¬
ri poterit. lib. de int. aff.
37. In pulmonis hydrope dissecto, aut vsto,
aut disrupto; si pus linamento inditò adhaeserit
quinta die, plerunque euadit: sin minus, vbi
aquam exhauseris, sitis corripit & tussis, & mo¬
ritur. 2. de m.
38. Si in pulmonis repletione aut conuul¬
sione tussis teneat, & orthopnoea, & linguam ex¬
erat rubicundis circulis in tibiis repletus, & pru¬
ritu vexatus, & neque sedeat neque iaceat, neque
stet, & dolor acutus emergat ad scapulas & pe¬
ctus: hic quarta die maximè moritur. Si verò
hanc euaserit, spes plerunque est. periclitatur ta¬
men quoque in septima.: si verò hanc effugerit,
sanus euadet. 2. de m.
39. Si pulmo resiccatus sputum non reiece¬
rit, & durior fit, & coarescit, hominem perimit.
40. Ve¬
1. de m.