222
83
LIBER.
ritur. si verò decem dies transgressus fuerit, à
pleuritide quidem sanus sit, verùm vigesima
suppuratur, & pus tussiendo reiicit, demum ve¬
ro reuomit, & non adeo facilis curatu est. 3. de m.
44. Si pleuritico febris septimo die remiserit.
sanus euadit. sin minùs, deuenit morbus ad II.
vel 14. diem. & sanè multi his diebus moriun¬
tur. sin verò decimumquartum diem effugerint,
euadunt. 2. de m.
45. Biliosae simul & sanguineae pleuritides
plerunque nona aut vndecima die iudicantur, &
maxime sanantur. Quibus autem pleuriticis in
principio quidem dolores molles sunt, quinta
verò aut sexta die exacerbantur, hi magis ad
duodecimam perueniunt, & non valdè seruan¬
tur. sed periclitantur maximè septima die &
duodecima. vbi verò bis septemdies effugerint,
seruantur. Coac. praen.
46. Aluus pleuritico turbata, malum. 1.de m.
47. Moriuntur autem ex pleuritide, vbi mul¬
tum pituitae ac bilis ab initio fuerit lateri affi¬
xum, & multum insuper ex reliquo corpore af¬
fluxerit, & neque spuens neque putrefaciens
suppuratit, prae materiae affluentis copia. im¬
plentur autem arteriae ab his quae insunt, pituita
& pure. deinde stertit, & frequenter, & illinc sta¬
tim respirat. tandem verò omnia obturantur, &
moritur. eodem modo ex peripneumonia per¬
eunt. 1. dem.
48. Vbi