241
94 DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
uel libere, uel necessariò gignit: non neces¬
sario, nam tunc libertas hominis omninò
tolleretur, & sic homo carens hac poten¬
tia non esset homo, ergò libere gignit, si libe¬
rè, ergo poterit non generare, posito ergo
possibili in actu quod non generet (quod
non est absurdum) ergo oportebit alterum
duorum affirmare, uel species non esse sem¬
piternas, quod nefas est fateri, uel homines
ex putri materia, & ex calore coelesti oriri
posse. Deinde plantae ex syluestribus fiunt
domesticę, mures ex putri materia, & ex se¬
mine gigni possunt, ergo & uniuersa uiuen¬
tia ex semine, & sine semine ofiri possunt,
nam nulla ratio uidetur quare haec, & non
omnia ita generari possint. Licet ad hoc
possemus respondere, homines secundum
speciem necessariò gignere, secundum ue¬
ro indiuiduum libere & contingenter; & ut
Aristoteles inquit 3. de animalium genera¬
tione, ubi inquit si homines ex terra geniti
fuissent, uel ex uerme, uel ex ouo, nam uel
materiam nutritioni aptam distinctam ha¬
buisset (ut in ouo. Animal enim uitello oui
nutritur, ex albumine gignitur) uel separatum
non fuisset à parte ex qua generatum est
nimal, sicuti in uerme, ergo uel ex ouo, uel
ex uerme: non ex ouo; quia nullam genera¬
tionem