433
58 HIERONVMI RVBEI
ri in compositis humano possit ingenio; Ipsi¬
que met eius artis proceres, Raimundus Lul¬
lius praesertim, eo libro cui Codicillo nomen
est, ad Odoardum Britannię Regem scribens,
mirabilesque destillationum subtilitates do¬
cens, ignem, & aërem post aquam detractam
ac destillatam primò duplici vase, postea ci¬
neribus, asserit, remanere in fundo ad modum
substantiae oleagineae plurimum lentae, quam
deinde abluit miris penè modis, & ui ignis
in calcem redigit. Quae satis ostendunt om¬
nia, crassiorem partem, quae ui ignis maio¬
rem acrimoniam adepta est, & ratione cras¬
sitiei maioris, quantum haberi in ea tenuita¬
te potest, maiorem acquisiuit efficaciam, sor¬
titam fuisse nomen ignis, tùm quòd magis
calefaciat, tùm quòd rubro colore inficiat;
Huc accedit, quòd non ignem solùm, aërem¬
que & caetera elementa eliciunt, sed aquam
ignis, aquamque aeris: aquam ignis eam appel¬
lantes, quae post primam exit: quia, inquit
Raimundus, calidior prima est. Quare satis
patere puto, haec quae uocantur elementa, è
rebus, quae destillantur separata, non esse pu¬
ra ipsa simpliciaque elementa, sed concreta cor¬
pora, admodum tamen tenuia, hoc nomine ab
ipsis, quae excellunt facultatibs, uocata. Quod
etiam magis confirmari uidetur, quòd scri¬
bat magnus ille Philosopho Auerroëns 4. Me¬
teor. cap. 10. Elementa non inueniri in locis
suis