241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
95
tionem animalis sponte ex ouo factam fuis¬
uidimus, neque ex uerme, quoniam inse¬
ctorum est proprium. Praeterea animalia quae
ex terra oriuntur, ea etiam nutriuntur, licet
Plato contrarium huic opinioni affirmet, &
etiam Aristoteles aliquibus locis praealle¬
gatis, sed ij fortasse loquuti sunt secundum
uulgarem opinionem; non quòd ita uerè sen¬
tirent, sed utcunque sit, constat tamen apud
omnes calorem coelestem esse causam effe¬
ctricem, seu instrumentum uniuersale à uir¬
tute coeli proueniens; nam cùm calor acci¬
dens sit, substantiam gignere non posset, uir¬
tus tamen coeli medio huius caloris in cor¬
pora haec inferiora diffunditur, & interuen¬
tu causae particularis gignit primò, deinde
regit ac conseruat: inconueniens esset asse¬
rere uirtutem illam per omnia non diffun¬
di, quod etiam, quam plurimis argumentis
probatur. Nam calor qui in animalibus &
stirpibus continetur non ab igne originem
trahit, nam Arist. inquit, quòd ignis nullum
animal generat, quòd si nec totus ignis, nec
aliqua eius pars aliquid generare potest, mul¬
to igitur minus gignere posset, quòd ab eo
quodam ortu processisset, ergo referenda
est actio caloris gignentis, & coseruantis in
longè perfectiorem causam, materia enim à
semetipsa