241
96 DE QUINTA CHYM. ESSENTIA.
semetipsa sine extrinseco agere moueri ne¬
quit, nisi habeat principium in se, si cuti con¬
tingit in his, quae ex putrida materia oriun¬
tur, calor enim coelestis materiam pręparat,
& si fortè (quod rationi consonum non ui¬
detur) formam non inducit; eam tamen ita
praeparat, ut formam suscipere ualeat. Nam
si principium hoc foret, uel in semine, uel
in putri materia, suam materiam generatio¬
nis motu moueret, sequeretur etiam hoc pa¬
cto si sine calore coelesti hęc fierent, formam
de potentia materiae educi posse, & ita quod
nobilius est ab ignobiliori ortum traheret.
Quòd si asserere uelimus, quòd uel semen,
uel materia putrida mixtum quoddam est
ex materia, & forma, quae forma potentiam
habet ad ulteriorem formam: necesse tamen
est, ut ea forma quae in semine prius aderat,
dicatur quaedam potentia in formam perfe¬
ctiorem transeundi, quae si sensim, minu¬
timque augeatur, necesse est, ut ab aliquo
gente, & concitante fiat incrementum, nec
hoc tributum est secundum Alexandrum
motus initium ab ipso generante. Erit enim
potentia, & continenter à primis, inchoa¬
tisque naturis, ad ultimas consummatasque
procedet, & haec potentia est qualitas, sed
nulla qualitas primò, & per se potest agere,
omnis