241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA. 97
omnis enim actio ad formam tanquam ad
substantiam pertinet, est enim principium
quoddam efficiens. Quòd si uerum est, ut
tria tantum sint in semine, materia, forma,
et potentia ad ulteriorem formam, si potentię
actio perducit seminis formam animalis, cu¬
quicquid agit, intus agit ut sui simile reddat
obiectum patiens, sequeretur igitur, ut for¬
ma quae in semine est nihil aliud gigneret
praeter semen, ex semine igitur tanquam ex
substantia generatur animal. At potentiae ef¬
ficientia formam, aut ui seminis animal gi¬
gni impossibile uidetur. Quod enim non¬
dum est, sed futurum est, id iam simpliciter
non est, quod autem non est, quomodo po¬
test aliud quicquam efficere? quo pacto igi¬
tur fiet, ut formam procreet, quae semini in¬
est potentia, si nondum inest ipsa forma. Se¬
queretur enim quod ipsum semen si animal
solum gignere deberet ipsum prius anima¬
tum esse, igitur quę potentia semini inest po¬
tius est inducendae formae quaedam praepa¬
ratio, quàm quod ex ipsa excitetur forma.
Referenda est igitur causa in aliquid quod
actu obtineat formam, & ut inquit Arist. 2.
de generatione & corruptione, ubi post¬
quam ostendit duas esse causas generatio¬
nis, & corruptione uidelicet materiam &
formam
G