433
74 HIERONYMI RVBEI
centes, ardente aqua macerant, inde igne pri¬
mùm leui, mox auctiore, dum liquor ascende¬
rit omnis, destillant. Aqua ardens deinde ab
ellebori substantia separatur, igne leuissimo
balnei; in eo quod remanet, dissoluit saccha¬
ri candi, quod satis esse uidebitur. Datur epi¬
lepticis ad grana tria cum aqua mulsa, uel com¬
muni, in qua hippoglossum fuerit decoctum.
Alij accipiunt ligni aloes, cinnamomi, turpe¬
ti, alomes epaticae, colocynthidos cuiusque
drach. i. caryophyllorum, croci, singulorum
scrup. i. Moschi optimi drach. 1. Iulepi uiola¬
cei libram; quibus imponunt aquae ardentis
circulo actae libras duas: & ubi macerata fue¬
rint duodecim dierum spatio, percolant, tri¬
buuntque ad drachmas duas atque etiam tres: &
quanquam hoc pharmacum plerique miris lau¬
dibus efferant, ego parùm aut nihil ei fido;
quòd nimis calefaciat & siccet, plurimum in¬
gratum sit, & minimè aluum cieat, aut certè
pusillum; Imminetque periculum ne huiusmo¬
di medicamentis agitati humores, & tenuio¬
res redditi, nobilioribus partibus imbiban¬
tur, aut in penitiores meats illapsi, magis de¬
inde obstruant; aqua etiam ardens sua sic¬
citate, euacuentem uim infringere
plurimùm potest.
HIE¬