433
75
HIERONYMI RV¬
BEI RAVENN. DE
DESTILLATIONE,
Sectio secunda.
De Pane. Cap. I.
NEQUAQUAM alienum ab hac tra¬
ctatione nostra fore putamus, ad
minus uniuersalia, ab his, quę ha¬
ctenus in uniuersum dicta sunt,
descendere; idcirco quaedam si¬
gillatim in medium adducemus destillatio¬
ne elicita, tametsi paucula uideantur fortasse
haud ita propriè, destillationis naturam subi¬
re. Primus autem nobis occurret panis, è quo
aliquot stillatitij liquores eliciuntur ad medi¬
cùm maximè negocium facientes; nam panis
recentis, atque uti e furno extrahitur, adhuc ca¬
lentis, medullam, uitreis organis destillant,
eiusque aquae stillatitiae uncias quatuor epile¬
pticis magno usu praebent; plerique tame pul¬
ueres addunt, quae illi affectui propriè aduer¬
santur, cuiusmodi asserunt lupinum dentem
esse, ad drachmam exhibitum. Alij panem
ipsum in patina alueoloue ponunt, sic ut
fundum ne attingat, ligneae crati superpo¬
nentes, alioque alueolo aut catino contegunt,
& panno lineo ne spiret, aut citò frigescat,
inuol¬