433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 105
fuerit in halitus uersa, actione ignis, tenue
quiddam & aëreum acquirere uidetur, quibus
magnus ille, & ut inquit Galenus, undiquaque
admirabilis Hippocrates, praeponere aquam
pluuiam, caeteris omnibus satis constat; aquas
enim illas laudat Hipp. lib. de aëre, aquis, &
locis, quae leuissimę, & dulcissimę, & tenuis¬
simae, & splendidissimae sunt; quae omnia in
aqua destillatione excepta inesse, nemo est tam
huius artis ignars, quin intelligere facilè pos¬
sit. Imò ipsi aquę coelesti pręstare etiam credi¬
derim, quòd neque malum odorem habeat, ne¬
que facilè putrescat, ut aqua coelestis: Quan¬
quam enim plerique eam, quae facilè putrescit,
aquam, plurimum probent, idque bonitatis aquę
potissimum signum numerent, quòd scilicet
facilè uinci possit, minusque ob id negocium
afferre naturali calori, id tamen contra esse ar¬
bitror; nec idcircò clam me est, ab Hipp. scri¬
ptum lib. 5. aph. 26. aquam, quae citò calefit, ac
refrigeratur, leuissimam esse; sed multum in¬
terest qualitatibus mutari, & substantia; non
enim sequitur, ut quod illis facilè alteratur,
hac item facilè mutetur; nam aër, cùm maxi¬
ob tenuitatem, facileque alteretur in utramque
qualitatem, difficilè tame putrescit, ut sect. 25.
probl. 20. luculenter docet Arist. Quae aqua,
tenui substantia est, citò labitur, ac penetrat,
non innatat, neque in praecordijs haeret, ut scri¬
bit idem Aristot. 3. sect. probl. 18. atque ob id po¬
tui,
G 5