433
106 HIERONYMI RVBEI
tui, & coctioni aptissima; sed quae facilè pu¬
trescit, cùm substantiam indicet ad malitiam
aptam, minus quoque tuendae ualetudini con¬
ducibilem puto; nam & humores in corpore
ex eo geniti facilè concipere putredinem po¬
terunt. Itaque meritò scribebat Dioscorides,
eam esse optimam aquam, quae dulcis est, syn¬
cera, nullius omninò qualitatis particeps, &
quae ne minimo quidem tempore in prae¬
cordijs commoratur; ad haec quae & facili uia
fertur, & citra molestiam, nec inflationes
creat, & minimè computrescit: quae omnes
conditiones, insunt aquae stillatitiae, ui ignis,
sincerissimae iam ac purissimae redditae. Dul¬
cem autem intelligo, quo modo dicit lib. de
alimento Hippocrates, cùm scribit; Dulce ad
potentiam, ut aqua; Dulce ad gustum, ut mel.
Iure igitur praeferri aqua stillatitia, coelesti
seu pluuiae poterit; non enim aqua pluuia fa¬
cilè putrescit: quia tenuis, ut malè, meo iudi¬
cio, Auicenna Hippocratem tacitè arguens,
lib. 1. Fen. 2. Doct. 2. accepit; quod scilicet age¬
re in eam ob tenuitatem facilè possit corrum¬
pens terreum, & aëreum; id autem est, ut ali¬
qui interpretantur, aëris, terraeue externa ca¬
liditas; nam quae est tenuior, ut citiùs ob te¬
nuitatem calescit, ac frigescit, ita minus apta
est, ut putrescat: quia maximè cocta sit, calor¬
que ipsius ualidior: neque hanc adduxit cau¬
sam Hippocrates; sed ideo putrescit citissi¬
mè,