222
Abscessus
cruralis.
Podagra.
167
LIBER
112. In coxendicum morbo humores in ar¬
ticulo condensati, vix aut ne vix quidem curan¬
tur. de int. aff.
113. Ad coxam abscessum & dolorem futu¬
rum & in febre & sine febre, significat vrina
cruda multo tempore manens, aliis signis salu¬
taribus. Coac. praen.
114. Abscessus ad crura in periculosis pul¬
monum inflammationibus, omnes quidem com¬
modi sunt. optimi autem sputo purulento pro
flauo euadente. Aliàs verò periculum est clau¬
dum fore hominem, atque multum molestia¬
rum exhibitura res est. ibid.
115. Podagrici morbi in 40. diebus ab in¬
flammatione liberi sedantur. lib. iud.
116. Podagrae causa quanto magis in tenuio¬
ribus venulis fuerit, & in plurima corporis ne¬
cessitate constitutis, & in ossibus neruisque
multis & densis: tanto sanè debilior est morbus,
& qui aegerrimè depelli possit. lib. aff.
117. Longus est podagrae morbus, sed non
per se letalis. ibid.
118. Grauissimi & periculosissimi sunt digi¬
torum abscessus, dolores, vlcera, & praesertim
pedum. 2. prorrh.
119. Mulier ante menses deficientes, puer an¬
te Veneris vsum, eunuchi item podagra non la¬
borant. 6. aph.
120. Podagra in iuuenibus labotum studio¬
sis, & alui lubricae, curabilis. 2. prorrh.
121. Qui¬