222
OCTAVVS.
168
121. Quicunque à natiuitate mutili fiunt,
plerique ex his curabiles sunt, nisi valdè magna
emotio facta fuerit, aut etiam adultis & praeau¬
ctis iam pueris contigerit. lib. de fr. & artic.
122. Articuli excidentes aut luxati, quo plus
luxati aut elapsi fuerint, tanto difficilius repo¬
nuntur: & contrà. ibid.
123. Vbi articulorum & ossium discessus
diuturnus est, vt reponantur exigua spes restat,
periculi autem multum. Nam si quis non repo¬
nat, stultae plebeculae artis expers videbitur: si
verò reponat, aegrum propiùs ad mortem quàm
sanitatem perduxerit. ibid.
124. Quo maior articulus, eo difficilius re¬
ponitur. lib. de artic.
125. Recentes humeri luxationes citiùs inci¬
dunt, quàm quis putare possit. sed & veteres
quoque citò reponuntur, nisi caro in acetabu¬
lum deueniat. veruntamen & ita mihi inuete¬
ratam brachij luxationem reponi posse videtur.
Quid non n. nouit iusta molitio? verùm ne iterum
pro consuetudine facilè excidat, periculum est. ib.
126. Clauicula luxata, cito reposita coalescet.
de fr.
127. Verticula spinae quibuscunque morbis
in gibbum trahuntur, vt soluantur fieri plerun¬
que non potest. ibid.
128. Sispina vsque in ventrem internè luxa¬
ta fuerit, nulla arte aut machina repelli pos¬
sit, viuis hominibus. Cur igitur hoc scribo in¬
quis? sanè quia nonnulli putant se hominem
M iiij
De articu¬
lorum luxa¬
tionibus &
fracturis.
Luxatio.